

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 16: Versus 1
Ad discipulos.Quia Pharisaei superbi et avari sicut petentibus veniam, ita egentibus pecuniam negabant; ideo Salvator nunc ad illos, nunc illis audientibus, ad discipulos de pietate verba facit.Homo quidam.Villicus proprie, villae custos, sed ponitur hic pro oeconomo, id est dispensatore, qui universam substantiam domus dispensat. In hoc quippe dispensatore non omnia ad imitandum debemus sumere, scilicet ut fraudulenter erga Deum agamus. Sed econtrario istae similitudines dantur, ut intelligamus si laudari potuit a Domino qui fraudem faciebat, quanto magis placet Deo qui secundum ejus praeceptum opera illa facit.